Cicero refers to the campaign of P. Servilius Vatia to the south coast of Asia Minor
XIX. [51] iubet venire quae Attalensium, quae Phaselitum, quae Olympenorum fuerint, agrumque Aperensem et Oroandicum et Gedusanum. haec P. Servili imperio et victoria, clarissimi viri, vestra facta sunt. adiungit agros Bithyniae regios quibus nunc publicani fruuntur; deinde Attalicos agros in Cherroneso, in Macedonia qui regis Philippi sive Persae fuerunt, qui item a censoribus locati sunt et certissimum vectigal . ascribit eidem auctioni Corinthios agros opimos et fertilis,
M. Tullius Cicero, De lege agraria oratio secunda, XIX, 51